monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10
Beda, De Arte Metrica, IX De pedibus. <<<     >>> XI Quae sit optima carminis forma.

X De metro dactylico, hexametro vel pentametro. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Metrum dactylicum hexametrum, quod et heroicum vocatur, eo quod hoc maxime heroum, hoc est virorum fortium facta canerent, caeteris omnibus pulchrius celsiusque est; unde opusculis tam prolixis quam succinctis, tam vilibus quam nobilibus aptum esse consuevit. Constat autem ex dactylo et spondeo, vel trocheo, ita ut recipiat spondeum locis omnibus, praeter quintum, dactylum praeter ultimum; trocheum vero loco tantum ultimo, vel (ut quidam definiunt) spondeum ultimo loco semper, et in omnibus praeter quintum; trocheum vero nusquam, quia etsi ultima brevis est natura, tamen spondeum facit, ad votum poetarum, quia (ut praediximus) ultimam versus omnes syllabam indifferenter accipiunt, alioquin legitimum numerum viginti quatuor temporum versus hexameter non habebit, quia tot illum pro sui perfectione habere decebat, quot habet libra plena semiuncias.
2 Huius exemplum:
Culmina multa polus radianti lumine complet;
Hoc metrum post Homerum Heroici nomen accepit, Pythium antea dictum, eo quod Apollinis oracula illo metro sint edita: huic cognatum est et quasi familiariter adhaerens, ita ut sine ipsius praesidio nunquam id positum viderim, metrum dactylicum pentametrum.
3 Quod recipit spondeum loco primo et secundo, dactylum locis omnibus. Catalecton est in medio et in fine. Huius exemplum:
Laetanturque piis agmina sancta choris.
Huius metri versus quidam ita scandendos astruunt, ut quinque absolutos pedes eis inesse doceant, spondeum sive dactylum loco primo et secundo, spondeum tertio semper, quarto et quinto anapaestos, veluti si dicam:
Quaerite regna poli, quaerite regna poli.
Quaerite dactylus, regna po dactylus, li quae spondeus, rite re anapaestus, gna poli anapaestus.
4 Quod rationi eiusdem metri, ni fallor, minus videtur esse conveniens, cum universi qui hoc metro usi sunt versum omnem in medio diviserint, duabus penthemimeris constare voluerint, quarum prior dactylum sive spondeum licenter in utraque regione reciperet, posterior solos dactylos in utroque: hoc autem et superius metrum ubi iuncta fuerint, elegiacum carmen vocatur.
5 Eleos namque miseros appellant philosophi, et huius modulatio carminis miserorum querimoniae congruit, ubi prior versus est hexameter, sequens pentameter. Quo genere metri ferunt canticum Deuteronomii apud Hebraeos et Psalmos CXVIII et CXLIV esse descriptos. Nam librum beati Iob simplici hexametro scriptum esse asseverant.
6 Observandum est autem in carmine elegiaco ne quid unquam de sensu versus pentametri remaneat inexplicitum, quod in sequenti versu hexametro reddatur, sed vel uterque sensibus suis terminetur versus, ut Sedulius:
Cantemus socii Domino, cantemus honorem,
Dulcis amor Christi personet ore pio.
Vel sibi mutuo prior hexameter ac pentameter subsequens, prout poetae placuerit, conserantur, iuxta illud Prosperi:
Solus peccator servit male, qui licet amplo
Utatur regno, sat miser est famulus.
Nam sequentes versiculi etsi his sunt subiuncti, sibimet sunt tamen invicem coniuncti, et secundus primo dat supplementum.
7 Sequitur enim,
Cum mens carnali nimium dominante tyranno
Tot servit sceptris, dedita quot vitiis.